

Liber Numeri*
Caput 22: Versus 23
Cernens asina angelum stantem.Magus daemones videt, asina angelum non quod sit digna videre, sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam, unde mutum animal arguit prophetae dementiam.[GREG., Past., part. 3, adm. 13.]Balaam pervenire ad propositum tendit, etc., usque ad quia ad maledicendum pergens vocem, non mentem, mutavit.